А  Б  В  Г  Д  Е  Ж  З  И  Й  К  Л  М  Н  О  П  Р  С  Т  У  Ф  Х  Ц  Ч  Ш  Щ  Э  Ю  Я  A-Z

 

At Christiani viriliter eam defendunt, et factum est proelium a mane usque ad vesperum, noxque dirimit proelium; atque ita Nortmanni ea nocte regressi ad naves. Gauzlinus vero episcopus et Odo comes tota nocte cum suis *laboravere, suam obfirmantes turrim ad praeparationem pugnae. Sequenti die iterum Nortmanni accurrunt ad ipsam turrim ad proelium, fitque gravis pugna usque ad solis occasum. Sed Dani multis suorum amissis rediere ad naves; indeque sibi castrum statuunt adversus civitatem eamque obsidione vallant, machinas construunt, ignem supponunt et omne ingenium suum apponunt ad captionem civitatis. Sed Christiani adversus eos fortiter dimicando in omnibus extitere superiores.
Anno DCCCLXXXVI.
[Anno Domini DCCCLXXXVI.] VIII. Idus Februarii contigit grave discrimen infra civitatem habitantibus. Nam ex gravissima inundatione fluminis minor pons disruptus est. Quo cognito episcopus delegit nocte illa ex suis viros nobiles et strenuos ad custodiam turris, ut mane facto pons restauraretur; quod Nortmannis minime latuit. Anteque auroram surgentes cum omni multitudine ad ipsam accurrerunt turrim eamque vallantes, ne adiutorium e civitate illis superveniret, obpugnare coeperunt. Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat. At Nortmanni cum impetu portam ipsius turris adeunt ignemque subponunt, et hi qui infra erant fracti vulneribus et incendio capiuntur atque ad obprobrium Christianorum diversis interficiuntur modis atque in flumine praecipitantur. Indeque ipsam turrim destruunt. Post haec non cessant obpugnare civitatem.
Episcopus vero corde confractus ex gravi damno Herkengero comiti litteras misit mandans, ut quantotius Germaniam peteret et Heinrico duci Austrasiorum expeteret, quo ei et populo Christiano subveniret. Herkengerus vero quae sibi mandaverat statim adimplevit et Heinricum cum exercitu Parisius venire fecit, sed nil ibi profecit atque in suam rediit regionem. Gauzlinus vero, dum omnibus modis populo Christiano iuvare studeret, cum Sigefrido rege Danorum amicitiam fecit, ut per hoc civitas ab obsidione liberaretur. Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate. Cuius obitus Nortmannis non latuit; et antequam civibus eius obitus nuntiaretur, a Nortmannis deforis praedicatur episcopum esse mortuum. Dehinc vulgus pertesi una cum morte patris obsidione inremediabiliter contristantur. Quos Odo illustris comes suis adhortationibus roborabat. Nortmanni tamen cotidie, non cessant obpugnare civitatem, et ex utraque parte multi interficiuntur, pluresque vulneribus debilitantur, escae etiam coeperunt minui in civitate.
His diebus, id est …… Hugo venerabilis abba ex hac vita decessit sepeliturque in monasterio sancti Germani Autisiodoro Odo vero, videns affligi populum, clam exiit de civitate, a principibus regni requirens auxilium et, ut imperatori innotescerent velocius perituram civitatem, nisi auxilium ei daretur. Dehinc regressus ipsam civitatem de eius absentia nimis repperit merentem; non tamen in ea sine admiratione introiit. Nortmanni eius reditum praescientes occurrerunt ei ante portam turris. Sed ille, amisso equo a dextris et a sinistris adversarios caedens, civitatem ingressus tristem populum reddidit laetum. Nemo tamen mortalium enumerare potest, qualia pericula ibi pertulerint, vel quot milia hominum in diversis praeliis ibi corruerint ex utraque parte; nam sine intermissione cum diverso apparatu armorum et machinarum arietumque ipsam concutiebant civitatem. Sed omnibus magna instantia ad Deum clamantibus semper liberati sunt. Nam ferme octo mensibus, antequam imperator eis subveniret, diversis modis proeliatum est.
Circa autumni vero tempora Carisiacum veniens cum ingenti exercitu praemisit Heinricum dictum ducem Austrasiorum Parisius. Qui dum advenisset illuc cum exercitu prope civitatem, cum paucis inconsulte coepit equitare circa castra Danorum volens invisere, qualiter exercitus castra eorum possent adtingere, vel quo ipsi castra figere deberent: et ecce equus eius subito corruens inter fossas, quas Nortmanni fecerant, illum deiecit ad terram. Statimque de latibulis Dani pauci surgentes *illum interemerunt, magnumque dolorem et terrorem Christianis fecit, Danis vero gaudium. Cumque nudassent illum armis suis, supervenit quidam e Francis Ragnerus nomine comes eiusque corpus non absque vulneribus illis tulit. Quod statim imperatori nuntiatum est. Ille vero audito multum doluit, accepto tamen consilio Parisius venit cum manu valida. Sed quia dux periit, ipse nil utile gessit.
His diebus, id est XV. Kal. Octobris, Bellovagus civitas igne ex parte crematur. In quo incendio omnis ornatus monasterii sancti Vedasti in thesauro et sacris vestibus et libris et kartis deperiit. Imperator vero cum exercitu ad castra Nortmannorum veniens, quia ex utraque parte fluminis castra fixerant, eis unam fecit deserere fluviumque transire atque in unum castra ponere. Deinde misit custodes in civitatem et exercitum misit trans flumen. Indeque coeperunt, quia hiems imminebat, missi ad invicem discurrere, ut imperator pacem cum Danis faceret. Et factum est vere consilium nimis miserum. Nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut Burgundiam hieme depraedarent. Episcopo quoque in ipsa civitate delegato, Askricho nomine, et terram patris sui Rothberti Odoni comiti concessam, imperator castra movit inde et quo venerat redire festinavit. Nam Suessionis apud Sanctum Medardum terram inter Francos dispertiit; necdumque se de eo moverat loco, et ecce Sigefridus rex, cuius supra meminimus, Hisam fluvium ingressus, terra et aqua iter faciens post eum cum suis, omnia ferro vastabat et igne. Quod cum imperator agnovisset – nam ignis eum certum nuntium deferebat –, festine rediit in terram suam. Post haec Sigefridus famosissimam aecclesiam beati Medardi igne cremavit, monasteria, vicos, palatia regia, interfectis et captivatis accolis terrae. Nortmanni vero, qui per Sequanam ascenderant a Parisius, cum omni exercitu et suppellectili et navibus Hionam fluvium ingressi Senonas civitatem obsederunt. Sed Evrardus archiepiscopus ipsius civitatis statim cum eis de redemptione civitatis agi coepit et obtinuit quod voluit.
Anno DCCCLXXXVII.
Anno Domini DCCCLXXXVII. Nortmanni vero [usque] Segonnam et Ligerem more solito pervagati sunt. His etiam diebus moritur Evrardus Senonensis episcopus, cui succedit Waltherus iuvenis. Usque aestivo tempore ibi residerunt, incendiis et occisionibus terram in solitudinem redigerunt. Sigefridus vero cum suis verno finiente in Sequanam rediit agens solita et circa autumni tempora Frexiam petiit, ibique interfectus est. Dani vero Parisius regressi propter tributum ab imperatore promissum, pro qua re Askrichus ad imperatorem abiit et pro quo ierat rediens secum detulit; datoque tributo, quia nullus erat qui eis resisteret, iterum per Sequanam Maternam fluvium ingressi Gaziaco sibi castra statuunt.
Franci vero australes videntes imperatoris vires ad regendum imperium invalidas, eiecto eo de regno, Arnulfum filium Karlomanni, qui eius erat nepos, in regni solio ponunt. Ast inferiores Franci inter se divisi, quidam Widonem ab Italia, quidam Odonem in regno statuere volunt. Berengarius etiam regnum Italiae usurpat. Hroderardus Camaracensium episcopus his diebus obiit. Karolus vero post amissum imperium fertur a suis strangulatus; tamen in brevi finivit vitam praesentem, possessurus caelestem, ut credimus. Nortmanni vero omnia loca usque Mosam more solito et partem Burgundiae devastant.
Anno DCCCLXXXVIII.
Anno Domini DCCCLXXXVIII. Verum, ut diximus, Franci divisi, aliqui Widonem, qui partibus Fulchonis archiepiscopi favebant, alii Odonem, inter quos Theodericus comes eminebat, in regno statuere contendebant. Convenerunt itaque qui Odonem advocarunt Compendio palatio atque cum consensu eorum qui sibi consentiebant per manus Waltheri archiepiscopi benedicisibi in regnum fecerunt. Pauci vero ex Burgundia Widonem Lingonis civitate per Geilonem eiusdem civitatis episcopum regem sibi creaverunt. Interim, dum haec aguntur, ordinatur Dodilo Camaracensium vel Atrebatensium ecclesiae episcopus *XVI. Kal. Aprilis. At hi qui ultra Iurum atque circa Alpes consistunt, Tullo adunati Hrodulfum nepotem Hugonis abbatis per episcopum dictae civitatis benedici in regem petierunt; qui et ita egit.
Wido vero rex factus, audiens Odonem in Francia creatum regem, cum his qui se sequi deliberaverant rediit Italiam. Ibique cum Berengero rege non modica gessit bella semperque victor extitit. Cumque Berengerum e regno fugere compulisset, Romam ivit, imperator efficitur.
Odo vero rex Francos, qui suo nolebant se subdi dominationi, partim blanditiis, partim terroribus sibi sociari festinabat. Sed cum ei fidem dedissent, quo eius dominatui se subderent, contulerunt se ad Arnulfum regem, ut veniret in Franciam et regnum sibi debitum reciperet. Inter quos erant primi huius discordiae Fulcho archiepiscopus et Hrodulfus abba necnon et Balduinus comes. Sed dum illi haec agerent, contigit Odoni regi per Dei misericordiam inopinata victoria. Nam die nativitatis sancti Iohannis baptistae cum parvo exercitu Danorum exercitum obviavit super Axonam fluvium commissoque proelio mox victor extitit. Quae victoria non modicam illi contulit gloriam. Post haec ab Arnulfo convocatur ad placitum. Qui sibi et regno suisque consulens, sumptis primoribus e suis, ad regem ire non distulit, praemisitque ante se Theodericum cum aliis, qui ei suum nuntiarent adventum et cum eo de his quae necessaria erant tractarent. Qui, ut sibi imperatum fuerat, peregerunt, ei renuntiant, quo die ad condictum placitum devenirent.
Interim, dum missi inter illos discurrerent, Balduinus relictis sociis ivit ad regem Odonem et promisit se de reliquo fidelem illi fore. At ille benigne suscepit eum et cum honore hortatusque est, ut in sua promissione maneret, iussitque, ut secum iret ad condictum placitum. Statuto itaque die Odo rex fretus auxilio suorum Wormaciam venit, honorificeque ab Arnulfo rege susceptus, et facti amici, remisit eum cum honore in regnum suum petens, ut indulgentiam eis daret qui se ad eum contulerant.
Interim Nortmanni Meldis civitatem obsidione vallant, machinas instruunt, aggerem conportant ad capiendam urbem. Quibus viriliter resistit Teutbertus comes, donec interiit cum omnibus prope bellatoribus. Mortuo itaque comite, episcopus Sigemundus timore perculsus iussit lapidibus obfirmari portas civitatis. Cumque hi qui infra civitatem erant inclusi, obsidione pertesi, fame attenuati, mortibus etiam suorum nimis afflicti, cernerent ex nulla parte sibi auxilium adfuturum, cum Nortmannis sibi notos agere coeperunt, ut data civitate vivi sinerentur abire. Quid plura? Refertur ad multitudinem, et sub spetie pacis obsides dant. Reserantur portae, fit via Christianis, ut egrediantur, delegatis his qui eos quo vellent ducerent. Cumque amnem Maternam transissent et longius a civitate processissent, Nortmanni eos omnes insecuti comprehenderunt ipsum episcopum cum omni populo. Indeque reversi civitatem igne combusserunt murosque quantum placuit destruxerunt; atque inibi morati sunt usque. mense prope Novembrio.
Circa autumni vero tempora Odo rex adunato exercitu Parisius venit, ibique castra metati sunt prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur. Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant. Odo vero rex Remis civitatem contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut ferunt, misit, quam in aecclesia Dei genitricis in natale sancti Brictii capiti impositam, ab omni populo rex adclamatur. Ibique eis qui se spreverant delicta pie indulsit atque in societatem recepit et, ut de reliquo sibi fideles forent, admonuit. Odo rex nativitatem Domini in monasterio sancti Vedasti celebrem egit.
Anno DCCCLXXXVIIII.
Anno Domini DCCCLXXXVIIII. Post nativitatem vero Domini cum paucis Francis Aquitaniam perrexit, ut sibi eos sociaret. Quo audito Ramnulfus dux maximae partis Aquitaniae cum sibi faventibus venit ad eum, adducens secum Karolum puerum, filium Hludowici regis, et iuravit illi quae digna fuerunt, simul et de ipso puerulo, ne quid mali de eo suspicaretur. *Aquitanios itaque rex ex parte receptos, festinavit propter Nortmannos redire in Franciam. Dani vero more suo Burgundiam, Neustriam atque partem Aquitaniae, nullo resistente, igne et ferro devastant. Circa autumni vero tempora Parisius regressi, contra quos Odo rex venit; et nuntiis intercurrentibus munerati ab eo, regressi a Parisius relictoque Sequanam, per mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes, in territorio Constantiae civitatis circa castrum Sancti Lauti sedem sibi faciunt ipsumque castrum oppugnare non cessant.
Anno DCCCXC.
Anno Domini DCCCXC. In ipsa etiam obsidione positus Lista praedictae civitatis [episcopus] diem clausit extremum; gladio etiam nobilioribus praedicti castri deletis, ad ultimum capta est munitio dicti castri, interfectis eius habitatoribus, ipsumque castrum funditus terrae coaequatum. Brittanni vero viriliter suum defensavere regnum atque afflictos Danos Sequanam redire compulerunt. Imminente vero festa omnium sanctorum Dani per Sequanam Hisam ingressi Noviomagum petunt ad statuenda sibi castra hiemalia. Illis vero qui per terram iter agebant occurrit rex Odo circa Germaniacum; sed propter loci incommoditatem nil eis damni intulit. Nortmanni vero coeptum iter peragentes castra sibi adversus civitatem statuunt. Alstingus autem cum suis Argova super Sumnam sedem sibi firmavit. Odo vero rex adunato exercitu super littora Hisae fluminis resedit, ne regnum libere devastarent.
Alstingus vero per dolum pacem fecit cum Hrodulfo abbate, ut libere posset ire quo vellet. Praedictus vero Alstingus die sollempnitatis sancti Iohannis ewangelistae venit adversus castrum sive monasterium sancti Vedasti. Hrodulfus vero abbas timens, ne multitudo qui Noviomum erat cum eis adveniret, et insidias timens – quod etiam Alstingus mandaverat – populum retinuit, sed cognita veritate post eorum discessum multum doluit. Frequentibus vero incursionibus exterruit eos, nec ausi sunt postea ita adversus praedictum venire castrum.
Anno DCCCXCI.
Anno DCCCXCI. Hi vero qui Noviomo erant moventes exercitum usque Mosam omnem terram pervagati sunt; indeque per Bracbantum rediere transeuntesque Scaldum per invia loca parant redire ad castra. Insecutusque eos Odo rex comprehendit eos super Galtheram, sed non ita ut voluit. Nam amissa praeda per silvas dispersi evasere atque ita ad castra reversi sunt.
Circa autumni vero tempora relicto Noviomo maritima petivere loca ibique toto aestivo tempore morati sunt, indeque iterum moventes iter usque Mosam. Quod audiens Arnulfus rex velociter accurrit eosque usque trans Scaldum et prope Atrebatis insecutus, sed eos non comprehendit, indeque rediit in regnum suum. Nortmanni vero qui Noviomo hiemaverant decreverunt Luvanio sibi sedem firmare ad hiemandum, illucque mense Novembrio petunt iter; qui vero Argobio, Ambianis sedem [sibi] firmant. Arnulfus vero rex adunato exercitu venit adversum Nortmannos et Deo se protegente ipsum cepit castrum, interfecta non modica multitudine Danorum; atque hac patrata victoria ita rediit in regnum suum. Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati in eodem loco iterum sibi sedem firmant. Odo vero rex adunato exercitu Ambianis pergit, sed nil ibi prospere gessit. Verum post haec in pago Virmandinse ob neglectum custodum illi inprovise superveniunt Dani eumque fugere coegerunt.
Anno DCCCXCII.
Anno Domini DCCCXCII. Rodulfus abba et levita obiit Nonis Ianuarii sepultusque in aecclesia beati Petri, in sinistra parte altaris, in monasterio sancti Vedasti. Tertio vero die post eius obitum, postquam castellani Egfridum comitem miserunt eius obitum regi nuntiantes et, ut illis iuxta suum velle, quid agerent, remandaret, Balduinum a Flandris advocantes per consilium Evreberti, qui nimis fuerat *versutissimus, contra voluntatem regis receperunt, pro nichilo habentes quod regi mandaverunt vel quod Egfrido comiti promiserant. Per hoc itaque, quod Evrebertus consiliatus est, Balduinus itaque comes legatos dirigit ad Odonem regem, mandans cum sua gratia velle tenere abbatias sui consobrini. Odo vero rex respondit, ut sineret illum prius esse potestativum de suo, quod Deus illi concessit, et veniret ad se, fidens benignum erga illum se inventurum fore. Balduinus vero ad hoc non praebuit assensum. Iterum rex alios atque alios missos misit, sed nil profecerunt. Exhinc Balduinus regi coepit esse infestus. Relicto itaque fratre Atrebatis, ipse in Flandras ante quadragesimam perrexit.
Sed die lunae ante pascha contigit nobis malum tale, quod inrecuperabile est. Nam casu hora diei sexta ipsum castrum igne accensum combussit aecclesias inibi sancti Vedasti, sancti Petri et sanctae Mariae. In ipso etiam incendio omnia patrocinia sanctorum, quae habuimus, furto nobis ablata sunt, omne etiam castrum consumptum est. Indeque fames valida et sterilitas terrae nobis invasit, ita ut accolae terrae prae magnitudine famis sua relinquerent loca.
Post haec Balduinus castrum refirmat et parat se ad resistendum. Episcopi vero illum excommunicaverunt. Exhinc Odo rex adunato exercitu iter arripuit quasi Atrebatis venturus, re autem vera Flandris petiturus. Balduinus Atrebatis iter arripiens per aliam viam antecessit regem venitque in Bruociam, atque ita rex sine aliquo effectu rediit ad loca sua. Nam antea Walkerus eius consobrinus castrum Ludunensium, quod a rege perceperat, per tirannidem obtinuit, sed rex castellum obsedit ipsamque civitatem mox cepit. Et post paucos dies diiudicatus, sed rex non sibi praevidit, capite eum iussit truncari. Hocque actum est, antequam rex Flandras pergeret. Nam Balduinus per Evrebertum inter se et Walkerum pacem fecit, quae pax illi abstulit vitam.
Nortmanni vero a Luvanio regressi, videntes omne regnum fame atteri, relicta Francia tempore autumni mare transierunt. Franci vero, qui dudum Odoni regi infesti fuerant, sociatis sibi aliis, ut possent compleri quae volebant, suaserunt regi, ut relicta Francia hiemandi gratia peteret Aquitaniam, ut Francia, quae tot annis afflicta erat, aliquatenus recuperare posset; et quia Ramnulfus obierat, et quia Ebulus et Gotbertus ab illo disciverant, eos aut sibi resociaret aut de regno suo pelleret aut vita privaret. Ille credulus factus consilium adquievit eorum, nescius, quae mala sibi parabant. At ubi fines attigit Aquitaniae, Ebulus, eius adventum praesciens, in fugam versus interfectus est iuxta quoddam castellum lapide; frater quoque eius Gozbertus post haec obsessus atque in brevi vitam finivit.
Anno DCCCXCIII.
Anno Domini DCCCXCIII. Franci qui in Francia remanserant, ut inimicitias et odium, quod habebant contra Odonem regem, panderent, Remis adunati consilium inierunt adversus eum, ut die purificationis sanctae Mariae in eodem, iterum convenirent loco et quod invicem firmaverant manifestis indiciis demonstrarent. Mittunt itaque et Karolum regis Hludowici filium, adhuc puerulum, ad dictum placitum venire fecerunt et die supra dicto Remis adunati eum in paterno solio benedictum in regem collocant, omnesque coniurant adversus Odonem regem. Fama itaque citius volans quod factum est Odoni regi innotuit. Ipse vero, ut tunc conveniens fuerat, Aquitaniam degens ad eos qui sibi fideles erant in Francia mandavit, ut constantes essent, in suaque poscit permanere fide. Post pascha Domini Fulcho archiepiscopus et Heribertus comes assumentes Karolum regem cum omni exercitu disponunt [ire] contra Odonem regem, veneruntque contra eos Richardus, Willelmus et Hadamarus, habueruntque exercitum copiosum. Contra quos rex Odo venire non distulit. Misitque ad eos qui cum Karolo erant mandans, ut quicquid in eis deliquissent per suum eis vadium emendarent et memores essent sacramenti quae sibi iuraverant. Atque ita actum est, ut sine aliquo effectu unusquisque rediret in sua. Karolus cum suis reversus in Francia; Odo vero remansit in Aquitania. Messivo tempore Odo rex subito Franciam veniens Karolum cum suis e regno abire coegit. Septembrio vero mense Karolus cum suis redit in Francia inprovise, atque intercurrentibus nuntiis invicem pacem faciunt usque in pascha. Atque ita Odo rex Compendio ivit. *Karolus vero cum Fulcone Remis repedavit.
Anno DCCCXCIIII.
Anno Domini DCCCXCIIII. Denique post pascha adunato exercitu Odo rex disponit ire Remis contra Karolum eiusque fidelibus. Hi vero qui ab eo disciverant Remis cum suo adunantur rege. Odo vero rex veniens castra adversus eos posuit. Cumque hi qui cum Karolo erant viderent se non habere unde ei resistere, civitate munita custodibusque delegatis, sub obtentu pacis acceptis a Rothberto obsidibus, noctu civitatem egressi cum suo rege ad Arnulfi regis auxilium cum suo rege se contulerunt. Arnulfus vero rex benigne suum excepit consobrinum eique regnum paternum concessit adiutoresque ei delegavit hos qui erant ex superiori Francia. Qui reversi ab Arnulfo Odonem in regno inveniunt eos cum suo expectantes exercitu supra Axonam fluvium. Sed hi qui erant cum Karolo ex parte Arnulfi cum Odone rege amicitiam habebant. Resederuntque et illi ex alia parte dicti fluminis, nulloque peracto negotio unusquisque rediit in sua. Odo vero rex remansit in Francia, Karolus vero contulit se ad Richardum; quem insecutus Odo rex, volens determinare bello finem discordiae. Verum pietas Dei non concessit sanguinem finem litis finiri. Per idem tempus Teutboldus Lingonicae urbis episcopus excecatus est a Manasse Richardi dilecto. Odo rex iterum rediit in Franciam, Karolus vero cum suis in Burgundiam quo poterant morabantur.
Anno DCCCXCV.
Anno Domini DCCCXCV. Constricti vero hi qui sequebantur Karolum – nam Odo rex eis quicquid in Francia habuerant tulerat – Burgundiam acriter depopulati sunt. Venitque clamor eorum ad aures Arnulfi regis. Qui missos in Franciam mittens iussit, ut Odo et Karolus ad eum venirent, quatinus tantae calamitatis malum inter eos finiret. Verum hi qui Karoli partibus favebant ab ipsa profectione suum retinuere regem missosque suos ad regem dirigunt Arnulfum. Odo vero rex strenuis secum assumptis viris ire ad regem perrexit Arnulfum multisque honoribus eum honoravit. Rex vero illum cum honore excoepit atque cum laetitia ad sua remisit, filiumque suum rex Arnulfus in praesentia Odoni regis nomine Zuendebolchum benedici in regem fecit eique concessit regnum quondam Hlotharii.
Cumque Odo rex rediret ab Arnulfo, Fulchonem archiepiscopum, qui pergebat ad Arnulfum, in itinere obviant; qui vix fuga lapsus est, interfecto Adalungo comite, qui cum eo erat.
1 2 3
Поиск книг  2500 книг фантастики  4500 книг фэнтези  500 рассказов